08 noviembre, 2013

Audī, curre, scrībe


Ēligimus colloquium breve. Formāmus gregēs trium discipulōrum. Ūnus discipulus cuiusque gregis cum magistrō ē aulā exit, duo aliī manent stylō et chartā parātīs. Discipulī quī cum magistrō exeunt colloquium audiunt quotienslibet. Dēbent id in memoriam redigere, revertī in aulam atque dictāre collegīs suīs. Praemia dabuntur eīs quī prīmī colloquium perficiant.